Laboratorio di analisi testuale

  Laboratorio di analisi testuale

Profilo del precettore

Sumat igitur, ante omnia, erga discipulos suos parentis animum. Ipse nec habeat vitia nec ferat. Non austeritas eius tristis, non dissoluta sit comitas, ne inde odium hinc contemptus oriatur. Plurimus ei de honesto ac bono sermo sit; saepius (“più spesso”) moneat, rarius (“più raramente”) castiget. Minime iracundus, nec tamen eorum, quae emendanda erunt1, dissimulator; simplex in docendo; patiens laboris; assiduus potius quam immodicus. Interrogantibus libenter respondeat, non interrogantes percontetur ultro (“di propria iniziativa”). In laudandis discipulorum dictionibus nec malignus nec effusus, quia res altera taedium laboris, altera securitatem parit. In emendando, quae corrigenda erunt1, non acerbus minimeque contumeliosus; nam id quidem multos a proposito studendi fugat, quod quidam (“alcuni”) sic obiurgant quasi oderint. Ipse aliquid immo multa cotidie dicat, quae secum auditores referant. Licet (“sebbene”) enim satis exemplorum ad imitandum ex lectione suppedit, tamen viva illa, ut dicitur, vox alit plenius praecipueque eius praeceptoris, quem discipuli, si modo recte sunt instituti, et amant et verentur. Dici potest nos libenter imitare eos, quibus favemus.

(da Quintiliano)

AT1 Sottolinea i congiuntivi esortativi.

AT2 Rispondi alle seguenti domande di comprensione, riportando le frasi latine. Segui l’esempio.


Il maestro nei confronti dei suoi allievi deve porsi con distacco? 

No, al contrario, deve essere come un genitore: «Sumat igitur, ante omnia, erga discipulos suos parentis animum».


a. Quali atteggiamenti deve assumere per non suscitare odio e disprezzo?

 

 


b. Su quali argomenti devono vertere i suoi discorsi?

 


c. Il bravo maestro deve più spesso ammonire o castigare?

 


d. Deve far finta di non vedere i difetti e gli errori?

 


e. Deve solo rispondere alle domande? 

 

 


f. Perché nel lodare non deve essere né troppo severo né troppo generoso?

 

 


g. Perché nel correggere non deve essere offensivo?

 


h. Perché è necessario che il maestro dia a voce molti insegnamenti ai suoi allievi?

 

 

 >> pagina 502 

AT3 Traduci il brano sul quaderno.

  Prova con Cesare

In questo capitolo del De bello civili, Cesare riporta l’accorato discorso che Labieno rivolge a Pompeo per dissipare i dubbi e far riacquistare nuova speranza di avere la meglio sull’esercito di Cesare, che, dalla vittoriosa campagna in Gallia, godeva di una fama tale da generare timori e sconforto in chi gli si opponeva.

Le parole di Labieno infondono speranza

Hunc Labienus excepit et cum Caesaris copias despiceret Pompei consilium summis laudibus efferret «Noli – inquit – existimare, Pompei, hunc esse exercitum qui Galliam Germaniamque devicerit1. Omnibus interfui proeliis neque temere incognitam rem pronuntio. Perexigua pars illius exercitus superest; magna pars deperiit quod accidere tot proeliis fuit necesse multos autumni pestilentia in Italia consumpsit multi domum discesserunt multi sunt relicti in continenti. An non audistis ex eis qui per causam valetudinis remanserunt cohortes esse Brundisi factas? Hae copiae quas videtis ex dilectibus horum annorum in citeriore Gallia sunt refectae et plerique sunt ex coloniis Transpadanis. Ac tamen quod fuit roboris duobus proeliis Dyrrachinis interiit». Haec cum dixisset iuravit se nisi victorem in castra non reversurum reliquosque ut idem facerent hortatus est. Hoc laudans Pompeius idem iuravit; nec vero ex reliquis fuit quisquam (“qualcuno”) qui iurare dubitaret. Haec cum facta sunt in consilio magna spe et laetitia omnium discessum est; ac iam animo victoriam praecipiebant quod de re tanta et a tam perito imperatore nihil frustra confirmari videbatur.

Sic!
Sic!
Grammatica latina per il primo biennio