Laboratorio di analisi testuale

  Laboratorio di analisi testuale

Un’orazione di Marco Antonio

Non possum dissimulare, iudices; timeo ne C. Verres propter hanc eximiam virtutem in re militari omnia quae fecit impune fecerit. Venit enim mihi in mentem in iudicio Manii Aquili tantum auctoritatis tantumque momenti orationem M. Antoni habuisse; ipse, qui in dicendo erat non solum sapiens sed etiam fortis, causa prope perorata, arripuit Manium Aquilium constituitque in conspectu omnium tunicamque eius a pectore abscidit, ut cicatrices populus Romanus iudicesque aspicerent adverso corpore exceptas; simul et de illo vulnere quod ille in capite ab hostium duce acceperat multa dixit, eoque adduxit eos qui erant iudicaturi vehementer ut vererentur ne hic non ad populi Romani laudem sed ad iudicum crudelitatem videretur esse servatus.

(da Cicerone)

AT1 Trascrivi le proposizioni subordinate esplicite e indicane la funzione sintattica.


 

Subordinata

Funzione

a.

   

b.

   

c.

   

d.

   

e.

   

f.

   

g.

   

h.

   

i.

   

AT2 Per ogni subordinata indica il soggetto e il verbo della reggente.


 

Soggetto della reggente

Verbo della reggente

a.

   

b.

   

c.

   

d.

   

e.

   

f.

   

g.

   

h.

   

i.

   

 >> pagina 462 

AT3 Trascrivi i participi e analizzali come richiesto.


 

Participio

Caso, genere, numero

Funzione

a.

     

b.

     

AT4 Traduci il brano sul quaderno.

  Prova con Cesare

Gli Elvezi si arrendono a Cesare e aspettano che lui decida delle loro sorte; per questo motivo alcuni di loro, i Verbigeni, nottetempo decidono di fuggire presso i Germani, ma Cesare chiede alle popolazioni sue amiche di restituire i fuggitivi.

Tentativo di fuga dei Verbigeni

Quod ubi Caesar resciit, quorum per fines ierant his ut conquirerent et reducerent imperavit; reductos in hostium numero habuit; reliquos omnes obsidibus, armis, perfugis traditis in deditionem accepit. Helvetios, Tulingos, Latobrigos in fines suos, unde erant profecti, reverti iussit, et, quod omnibus frugibus amissis domi nihil erat quo famem tolerarent, Allobrogibus imperavit ut iis frumenti copiam facerent; ipsos oppida vicosque, quos incenderant, restituere iussit. Id ea maxime ratione fecit, quod noluit eum locum unde Helvetii discesserant vacare, ne propter bonitatem agrorum Germani, qui trans Rhenum incolunt, ex suis finibus in Helvetiorum fines transirent et finitimi Galliae provinciae Allobrogibusque essent. Boios petentibus Haeduis, quod egregia virtute erant cogniti, ut in finibus suis conlocarent, concessit; quibus illi agros dederunt quosque postea in parem iuris libertatisque condicionem atque ipsi erant receperunt.

Sic!
Sic!
Grammatica latina per il primo biennio