Cicerone elogia Pompeo
Neque enim Cn. Pompeio solae sunt virtutes imperatoriae quae volgo (“comunemente”) exstimantur, labor in negotiis, fortitudo in periculis, industria in agendo, celeritas in conficiendo, consilium in providendo. Ea tanta sunt in hoc uno quanta in omnibus reliquis imperatoribus, quos aut vidimus aut audivimus, non fuerunt. Testis est Italia, quam ille ipse victor L. Sulla huius virtute et subsidio liberavit. Testis est Sicilia, quam non terrore belli, sed consili celeritate explicavit. Testis est Gallia, per quam legionibus nostris iter in Hispaniam Gallorum internecione (internecio, “uccisione”) patefactum est (patefacĭo, ĕre, “aprire”). Testes sunt etiam Africa et Hispania. Testes nunc vero omnes orae atque omnes terrae nationes, maria denique (“infine”) omnia.
(da Cicerone)