I Romani vinsero perché esperti nelle armi
Nulla alia re exercitus Romanus orbem subegit terrarum nisi (“se non”) armorum exercitio, disciplina castrorum usuque militiae. Nam adversus Gallorum multitudinem paucitas Romana non valuit et adversus Germanorum proceritatem brevitas non potuit audere. Hispani quidem ob numerum et vires corporum nostris praestiterunt (+ dat.); Afrorum dolis atque divitiis, Graecorum artibus prudentiaque semper nos victi sumus. Sed adversus hostes adiuvit tirones (tiro, “recluta”) eligere, cotidiano exercitio roborare, res quae evenire in acie atque proeliis possunt, in Campo meditatione1 praenoscere. Scientia enim rei bellicae nutrit audaciam, fidem virtutemque: miles facere non metuit quod bene didicit. Nam in certamine bellorum exercitata paucitas ad impetum victoriamque prompta est, rustica et indocta multitudo exposita semper ad caedem est.
(da Vegezio)