La luna presso i popoli antichi
Ab antiquis Romae incolis astrorum regina Luna putata est. Splendebat enim cum (“quando”) tenebrae terram obvolvebant et cum stellis nautis lucerna erat. Poetis antiquis magnum studium lunae fuit claroque astro multa pulchra verba dicata sunt. Luna ut (“come”) dea a multis populis honorata est et Diana a Graecis appellata est.
Britanni locum sacrum, “petrarum circulum”1 appellatum, aedificaverunt, sed etiam locus lunae speculum putatus est. Mathematici Graeci saepe lunam astraque intuiti sunt et caeli spatia magna computaverunt. Agricolae, autem, lunae novae vel plenae ad agrorum operam viam sequebantur.