Laboratorio di analisi testuale

  Laboratorio di analisi testuale

Un inganno di Medea

Iason cum Peliae patrui sui iussu tot pericula adisset, cogitare coepit quomodo1 eum sine suspicione interficeret. Hoc Medea se facturam pollicetur. Itaque cum iam longe a Colchis essent, navem iussit in occulto collocari et ipsa ad Peliae filias pro sacerdote Dianae venit; eis pollicetur se patrem earum Pelian ex sene iuvenem facturam, sed id Alcestis filia negavit fieri posse. Medea quo facilius eam perduceret ad suam voluntatem, caliginem eis obiecit et ex venenis multa miracula fecit quae veri similia esse viderentur, arietemque vetulum in aënum (aenus, “caldaia”) coniecit, unde agnus pulcher prosiluisse visus est. Eodemque modo Peliades, Medeae impulsu patrem suum occisum in aëno coxerunt. Cum se deceptas esse viderent, a patria profugerunt. At Iason, signo a Medea accepto, regia est potitus, Acastoque Peliae filio et fratri Peliadum, quod secum ad Colchidem iverat, regnum paternum tradidit; ipse cum Medea Corinthum profectus est.

(Hyg.)

AT1 Sul quaderno fai l’analisi del periodo di tutto il brano e poi traduci.

  Prova con Cesare

Conclusa la campagna contro i Germani, Cesare viene a sapere di una congiura da parte dei Belgi grazie a una informazione arrivatagli da Roma, tramite Labieno.

Cesare si prepara a fronteggiare i Belgi in rivolta

His nuntiis litterisque commotus Caesar duas legiones in citeriore Gallia novas conscripsit et inita aestate in ulteriorem Galliam Q. Pedium, qui deduceret, legatum misit. Ipse, cum primum pabuli copia esse inciperet, ad exercitum venit. Dat negotium Senonibus reliquisque Gallis qui finitimi Belgis erant ut ea quae apud eos gerantur cognoscant seque de his rebus certiorem faciant. Hi constanter omnes nuntiaverunt manus cogi, exercitum in unum locum conduci. Tum vero se non haesitare existimavit et ad eos profectus est. Re frumentaria provisa castra movet diebusque circiter XV ad fines Belgarum pervenit. Eo cum de improviso celeriusque omnium opinione venisset, Remi, qui proximi Galliae ex Belgis sunt, ad eum legatos Iccium et Andebrogium, primos civitatis, miserunt, qui dicerent se suaque omnia in fidem atque potestatem populi Romani permittere, neque se cum reliquis Belgis consensisse neque contra populum Romanum coniuravisse.

Sic!
Sic!
Grammatica latina per il primo biennio