Laboratorio di analisi testuale

  Laboratorio di analisi testuale

Presagi della morte di Cesare

Caesari futura caedes evidentibus prodigiis denuntiata est. Eum immolantem haruspex Spurinna monuit ut caveret periculum, quod non ultra Martias Idus proferretur1. Pridie autem easdem Idus avem cum laureo ramulo Pompeianae curiae se inferentem volucres varii generis ex proximo nemore persecutae ibidem discerpserunt. Ea vero nocte, cui inluxit dies caedis, et ipse sibi visus est per quietem interdum supra nubes volitare, alias cum Iove dextram iungere; et Calpurnia uxor imaginata est conlabi fastigium domus maritumque in gremio suo confodi; ac subito cubiculi fores sponte patuerunt. Ob haec simul et ob infirmam valitudinem diu cunctatus putavit se continere et quae apud senatum proposuerat agere differre, tandem quinta fere hora progressus est. Dein pluribus hostiis caesis, introiit curiam spreta religione Spurinnamque irridens et ut falsum diceret arguens, quod sine ulla sua noxa Idus Martiae aderant. Spurinna respondit diem non praeterisse.

(da Svetonio)

AT1 La costruzione di visus est presente nel brano è personale o impersonale? Da che cosa lo capisci?

 

AT2 Trascrivi i participi (esclusi ablativi assoluti) e indica la loro funzione sintattica.


 

Participio

Funzione

a.

   

b.

   

c.

   

d.

   

e.

   

f.

   

g.

   

h.

   

i.

   

j.

   

k.

   

l.

   

 >> pagina 475 

AT3 Trascrivi e analizza gli ablativi assoluti.


 

Ablativo assoluto

Soggetto

Verbo

a.

     

b.

     

AT4 Trascrivi le proposizioni infinitive, identifica il loro soggetto e il verbo da cui dipendono.


 

Infinitiva

Soggetto infinitiva

Verbo reggente

a.

     

b.

     

c.

     

d.

     

e.

     

f.

     

g.

     

AT5 Trascrivi le altre proposizioni subordinate e specificane la funzione sintattica.


 

Subordinata

Funzione sintattica

a.

   

b.

   

c.

   

d.

   

e.

   

f.

   

 >> pagina 476 

AT6 Trasforma all’attivo la seguente frase.


Caesari futura caedes evidentibus prodigiis denuntiata est.

 

AT7 Trasforma al passivo la seguente frase.


Avem cum laureo ramulo volucres varii generis ex proximo nemore discerpserunt.

 

AT8 Traduci il brano sul quaderno.

  Prova con Cesare

All’inizio di un nuovo libro, Cesare descrive la popolazione germanica degli Svevi, che attacca altre popolazioni barbariche confinanti e le costringe a cercare rifugio in altri territori, così da rompere un fragile equilibrio territoriale.

Gli Svevi

Ea quae secuta est hieme, qui fuit annus Cn. Pompeio, M. Crasso consulibus, Usipetes Germani et item Tencteri magna [cum] multitudine hominum flumen Rhenum transierunt, non longe a mari, quo Rhenus influit. Causa transeundi fuit quod ab Suebis complures annos exagitati bello premebantur et agri cultura prohibebantur. Sueborum gens est longe maxima et bellicosissima Germanorum omnium. Hi centum pagos habere dicuntur, ex quibus quotannis singula milia armatorum bellandi causa ex finibus educunt. Reliqui, qui domi manserunt, se atque illos alunt; hi rursus in vicem anno post in armis sunt, illi domi remanent. Sic neque agri cultura nec ratio atque usus belli intermittitur. Sed privati ac separati agri apud eos nihil est, neque longius anno remanere uno in loco colendi causa licet. Neque multum frumento, sed maximam partem lacte atque pecore vivunt multum sunt in venationibus; quae res et cibi genere et cotidiana exercitatione et libertate vitae, quod a pueris nullo officio aut disciplina adsuefacti nihil omnino contra voluntatem faciunt, et vires alit et immani corporum magnitudine homines efficit. Atque in eam se consuetudinem adduxerunt ut locis frigidissimis neque vestitus praeter pelles habeant quicquam, quarum propter exiguitatem magna est corporis pars aperta, et laventur in fluminibus.

Sic!
Sic!
Grammatica latina per il primo biennio