Ranae regem petunt
Cum Athenarum arcem tyrannus occupavit Pisistratus, tristem servitutem flebant Attici (non quia crudelis ille, sed quoniam grave omne insuetis onus est) et queri coeperant1, Aesopus talem tum fabellam rettulit.
Ranae, vagantes liberis paludibus, clamore magno petivēre a Iove regem, qui dissolutos mores vi compescere poterat. Pater deorum risit atque illis dedit parvum tigillum, quod subito terruit pavidum genus. Postquam hoc mersum limo iacuit diutius, forte rana tacite profert e stagno caput, et explorato rege cunctas evocat. Illae timore posito alium rogare regem ad Iovem voluerunt, quoniam inutilis erat qui datus erat. Tum misit illis hydrum, qui dente aspero corripere coepit ranas. Frustra necem fugitant inertes; vocem praecludit metus. Furtim igitur per Mercurium ab Iove auxilium petunt. Tunc contra deus: «Quia noluistis vestrum ferre» inquit2 «bonum, malum perferte». Vos quoque, o cives, Aesopus ait2 (“disse”), hoc parvum malum sustinete.
(da Fedro)